HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XXX: De causa murmuris inter Christianos

#Act. VI

In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, id est Christianorum qui eo tempore dicebantur discipuli, factum est murmur Graecorum, id est advenarum gentilium in civitate conversantium, vel Judaeorum, qui fuerant in dispersione nati, et inter Graecos nutriti; adversus Hebraeos, ex eo quod despicerentur viduae eorum in ministerio quotidiano, quia viduae Hebraeorum erant magis peritae, et ideo aliis praeferebantur in dispensatione administrationis quotidianae. Et potest intelligi causa murmuris dupliciter. Vel quia viduae Graecorum in quotidianum ministerium non admittebantur, vel quia in ministerio quotidiano nimis gravabantur. Forte faciebant eas focarias, et hujusmodi vilia administrare. Videntes autem apostoli eam murmurationem ortam pro administratione viduarum, quas ideo necesse erat administrare, quia non poterant ipsi ad hoc sufficere, ut singulis distribuerent, multitudinem convocantes, dixerunt: Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, viros ex vobis testimonii septem, plenos Spiritu sancto, et sapientia, quos constituamus super hoc opus, ut ipsi ministrent, vel praesint ministrantibus, nos vero orationi et praedicationi vacabimus. Et placuit sermo iste multitudini, et elegerunt septem, scilicet Stephanum, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. Qui solus dictus est advena, quia alienus. Vel quia solus erat advena, vel quia notabilis solus erat futurus, dicitur advena, quasi alienus. Hos statuerunt illi, qui elegerant ante conspectum apostolorum. Et orantes apostoli imposuerunt eis manus horum; vicem habent in Ecclesia archidiaconi, propterea instituti, ut portent pondus negotiorum, ut episcopi liberius vacent doctrinae et orationi. Sed episcopi nostri temporis, quia deprehenderunt archidiaconos in hujusmodi administratione minus circumspectos provida quadam cautela dant operam huic operationi, id est administrationi. Et vide quod quia apostoli orantes leguntur manus eis imposuisse, ideo in ordinationibus fiunt orationes. Hac etiam auctoritate in quibusdam ecclesiis manus imponuntur diaconibus in ordinatione. Qui autem eis manus non imponunt, secum habent auctoritatem Bedae. Quod autem dictum est, et orantes imposuerunt eis manus, dicit, intelligendum esse factum post, quia postea eosdem ordinaverunt ministros ad ministerium sacri altaris, et Dominici corporis et sanguinis, et tunc eis manus imposuerunt. Unde et sacerdotibus cum ordinantur manus imponuntur. Verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem. Multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.